Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere; nam et desperant et dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent, nihil conantur.
quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse.
iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur; laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo
at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat; expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam rursus a me tractatam scribere de integro iuberem; posse enim adhuc eum melius, quatenus nullo magis studia quam spe gaudent.
aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo virium et exigendum et corrigendum opus. solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem; ita et ingenio gaudebant et iudicio non fallebantur.