Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quid ergo? non est quaedam eloquentia maior quam ut eam intellectu consequi puerilis infirmitas possit? ego vero confiteor: sed hunc disertum praeceptorem prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit summittentem se ad mensuram discentis; ut velocissimus quoque, si forte iter cum parvulo faciat, det manum et gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes possit.
quid ? si plerumque accidit ut faciliora sint ad intelligendum et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur? nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur
nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocunque alio cacozeliae genere peccantes certum habeo non virium sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine inflantur et recto itinere lassi plerumque devertunt. erit ergo etiam obscurior, quo quisque deterior.
non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere; quod a quibusdam sic accipi potest, tanquam haec, quam nunc tueor,
sententia priori diversa sit. id a me procul aberit; namque ea causa vel maxima est, cur optimo cuique praeceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent, quod inutile non sit imitari, aut si quid erraverint, statim corrigentur;
at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio suo coget. sit ergo tam eloquentia quam moribus praestantissimus, qui ad Phoenicis Homerici exemplum dicere ac facere doceat.
hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola vulgo vocatur arte rhetorica. ac mihi opportunus maxime videtur ingressus ab eo, cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit.
et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, fabulam, quae versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed etiam a forma veritatis remota; argumentum, quod falsum sed vero simile comoediae fingunt; historiam, in qua est gestae rei expositio; grammaticis autem poeticas dedimus:
apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto verior. sed narrandi quidem quae nobis optima ratio videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus. interim admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur?) neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciviat.