Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quod
et si virtutes sunt, ad quas nobis etiam ante quam doceremur initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos, ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte, tamen ut inessent quaedam (ut dixi) semina eius facultatis, manifestum est.
non eadem autem natura est iis artibus, quae a virtute sunt remotae. itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit. adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur. sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus volo.