Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
assiduus potius quam immodicus. interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. in laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris,
altera securitatem parit. in emendando, quae corrigenda erunt, non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint.