Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum,
v1-3 p.346
qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικὴ vocatur; aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae πρακτική dicitur, qualis saltatio est; aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam ποητικήν appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est, rhetoricen in actu consistere; hoc enim, quod est officii sui, perficit.