Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona
v1-3 p.328
servetur, qui dissimulator artis fuit. hanc autem opinionem habuisse Lysias videtur. cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur. deinde adiiciunt illas verborum cavillationes, nihil, quod ex arte fiat, ante artem fuisse; atqui dixisse homines pro se et in alios semper, doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos, orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse.