Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

equidem illos, qui contra disputaverunt, non tam id sensisse quod dicerent, quam exercere ingenia materiae difficultate credo voluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemnestram; quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse orationem, quae est habita contra Socraten, dicitur.

quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem.

quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona

v1-3 p.328
servetur, qui dissimulator artis fuit. hanc autem opinionem habuisse Lysias videtur. cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.

deinde adiiciunt illas verborum cavillationes, nihil, quod ex arte fiat, ante artem fuisse; atqui dixisse homines pro se et in alios semper, doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos, orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse.

nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.