Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nec gubernandi, quia navalibus proeliis gubernator est gubernatori adversus; nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit. item non evertit opus rhetorice, quod efficit. neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur; non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est, quod fuit credibile.
nam ut candido candidius et dulci dulcius non est adversum, ita nec probabili probabilius. neque praecipit unquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt.