Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et medicus sanitatem aegri petit; si tamen aut valetudinis vi aut intemperantia aegri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet. ita oratori bene dixisse finis est. nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita non in effectu.

ita falsum erit illud quoque, quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire. nam se quisque bene dicere intelligit. uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat.

quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec vitium. nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator.