Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit; rhetoricen assentiri falsis, non esse igitur artem.
ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere. nam et imperator falsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum
v1-3 p.334
deligatis incensisque, per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit, sed illum fefellit, ipse, quid verum esset, non ignoravit.