Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Aristoteles , ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae

v1-3 p.332
argumenta excogitavit in Gryllo; sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam civilitatis sicut dialectices adsignat.

multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus. agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est. nam de Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror.

hi complura dicunt sed ex paucis locis ducta; itaque potentissimis eorum breviter occurram, ne in infinitum quaestio evadat.

prima iis argumentatio ex materia est. omnes enim artes aiunt habere materiam, quod est verum; rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo.

altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit; rhetoricen assentiri falsis, non esse igitur artem.