Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

denique homines, quibus negata vox est, quantulum adiuvat animus ille caelestis? quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus, aut in quo malimus praestare hominibus, quam quo ipsi homines ceteris animalibus praestant,

eo quidem magis, quod nulla in arte plenius labor gratiam refert? id adeo manifestum erit, si cogitaverimus, unde et quo usque iam provecta sit orandi facultas; et adhuc augeri potest.

nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum, populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare videaris?

finis non erit, si exspatiari in parte hac et

v1-3 p.326
indulgere voluptati velim. transeamus igitur ad eam quaestionem, quae sequitur, an rhetorice ars sit.

quod quidem adeo ex iis, qui praecepta dicendi tradiderunt, nemo dubitavit, ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit, scriptos eos de arte rhetorica; Cicero vero eam, quae rhetorice vocetur, esse artificiosam eloquentiam dicat. quod non oratores tantum vindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse videantur, sed cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt.

ac me dubitasse confiteor, an hanc partem quaestionis tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?

equidem illos, qui contra disputaverunt, non tam id sensisse quod dicerent, quam exercere ingenia materiae difficultate credo voluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemnestram; quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse orationem, quae est habita contra Socraten, dicitur.