Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
verum haec apud eos forsitan quaerantur, qui summam rhetorices ad persuadendi vim rettulerunt. si vero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis vir bonus, utilem certe esse eam confitendum est.
et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quae quidem mortalia essent, animalibus, quam dicendi facultate.
nam corpora quidem magnitudine, viribus, firmitate, patientia, velocitate praestantiora in illis mutis videmus, eadem minus egere adquisitae extrinsecus opis. nam et ingredi citius et pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt.