Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
idem valet Chrysippi finis ille ductus a Cleanthe
v1-3 p.316
scientia recte dicendi. sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent. idem sentit et finis hoc modo comprehensus, persuadere quod oporteat, nisi quod artem ad exitum alligat. at bene Areus dicere secundum virtutem orationis. excludunt a rhetorice malos et illi, qui scientiam civilium officiorum eam putaverunt, si scientiam virtutem iudicant; sed anguste intra civiles quaestiones coercent. Albucius , non obscurus professor atque auctor, scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiiciendo circa civiles quaestiones et credibiliter; quarum utrique iam responsum est.