Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
adhuc autem in Phaedro manifestius facit, hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse; cui opinioni nos quoque accedimus. an aliter defensionem Socratis et eorum, qui pro patria ceciderant, laudem scripsisset?
quae certe sunt oratoris opera. sed in illud hominum genus, quod facilitate dicendi male utebatur, invectus est. nam et Socrates inhonestam
v1-3 p.314
sibi credidit orationem, quam ei Lysias reo composuerat; et tum maxime scribere litigatoribus, quae illi pro se ipsi dicerent, erat moris, atque ita iuri, quo non licebat pro altero agere, fraus adhibebatur. doctores quoque eius artis parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et veris credibilia praeferrent; nam id quoque dicit in Phaedro.