Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur. tum Callicles adhuc concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam, τὸν μέλλοντα ὀρθῶς ῥητορικὸν ἔσεσθαι, δίκαιον ἄνδρα δεῖ εἶναι καὶ ἐπιστήμονα τῶν δικαίων; ut appareat, Platoni non rhetoricen videri malum, sed eam veram nisi iusto ac bono non contingere.

adhuc autem in Phaedro manifestius facit, hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse; cui opinioni nos quoque accedimus. an aliter defensionem Socratis et eorum, qui pro patria ceciderant, laudem scripsisset?

quae certe sunt oratoris opera. sed in illud hominum genus, quod facilitate dicendi male utebatur, invectus est. nam et Socrates inhonestam

v1-3 p.314
sibi credidit orationem, quam ei Lysias reo composuerat; et tum maxime scribere litigatoribus, quae illi pro se ipsi dicerent, erat moris, atque ita iuri, quo non licebat pro altero agere, fraus adhibebatur.