Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos veniamus, qui artem quidem esse eam sed non virtutem putaverunt. ita enim dicit (ut ipsis eorum verbis utar, qui haec ex Graeco transtulerunt), ars inventrix et iudicatrix et enuntiatrix decenti ornatu secundum mensionem eius, quod in quoque potest sumi persuasibile, in materia civili.

itemque Cornelius Celsus, qui finem

v1-3 p.310
rhetorices ait dicere persuasibiliter in dubia civili materia. quibus sunt non dissimiles, qui ab aliis traduntur; qualis est ille, vis videndi et eloquendi de rebus civilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam corporis habitu et eorum, quae dicet, pronuntiatione.

mille alia, sed aut eadem aut ex eisdem composita; quibus item, cum de materia rhetorices dicendum erit, respondebimus. quidam eam neque vim neque scientiam neque artem putaverunt, sed Critolaus usum dicendi (nam hoc τριβή significat), Athenaeus fallendi artem.

plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac voluptatis existimet;

et alio loco civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam; adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen.