Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina; quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est, scientia videndi et agendi in quaestionibus civilibus per orationem popularis persuasionis. hic scientiam,
quia Peripateticus est, non, ut Stoici, virtutis loco ponit; popularem autem comprehendendo persuasionem etiam contumeliosus est adversus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram. illud de omnibus, qui circa civiles demum quaestiones oratorem iudicant versari, dictum sit, excludi ab his plurima oratoris officia, illam certe laudativam totam, quae est rhetorices pars tertia.