Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed cum eodem
v1-3 p.308
modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inveniat, adiiciendo in omni oratione magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae rei nomen. Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare; cui Socrates persuadendi, non docendi concedit facultatem.
qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina; quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est, scientia videndi et agendi in quaestionibus civilibus per orationem popularis persuasionis. hic scientiam,