Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

omnia subiecisse oratori videtur Aristoteles, cum dixit vim esse videndi, quid in quaque re possit esse persuasibile. et Patrocles, [*]( latrocles, B. Iatrocles, Radermacher . ) qui non quidem adiicit in quaque re, sed nihil excipiendo idem ostendit; vim enim vocat inveniendi, quod sit in oratione persuasibile; qui fines et ipsi solam complectuntur inventionem. quod vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione.

sed cum eodem

v1-3 p.308
modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inveniat, adiiciendo in omni oratione magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae rei nomen.

Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare; cui Socrates persuadendi, non docendi concedit facultatem.