Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed ne hoc quidem satis est comprehensum; persuadent enim dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices, adulatores, corruptores. at contra non persuadet semper orator; ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis, qui ab oratore procul absunt.
atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus, dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in
quidam recesserunt ab eventu, sicut Aristoteles dicit: rhetorice est vis inveniendi omnia in oratione persuasibilia. qui finis et illud vitium, de quo supra diximus, habet et insuper quod nihil nisi inventionem complectitur, quae sine elocutione non est oratio.
Hermagorae , qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis, qui eandem sententiam non iisdem tantum verbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est, cum persuadere non tantum oratoris esse convicimus.
addita sunt his alia varie. quidam enim circa res omnes, quidam circa civiles modo versari rhetoricen putaverunt; quorum verius utrum sit, in eo loco, qui huius quaestionis proprius est, dicam.