Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
equidem id maxime praecipiam ac repetens iterumque iterumque monebo: res duas in omni actu spectet orator, quid deceat et quid expediat. expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua et interim decet, ut in statuis atque picturis videmus variari habitus, vultus, status. nam recti quidem corporis vel minima gratia est;
nempe enim adversa sit facies et demissa brachia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus. flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum. ideo nec ad unum modum formatae manus et in vultu mille species.
cursum habent quaedam et impetum, sedent alia vel incumbunt; nuda haec, illa velata sunt, quaedam mixta ex utroque. quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis? si quis tamen,