Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruat, derigat frontem, cornua utrinque promoveat, equites pro cornibus locet? erit haec quidem rectissima fortasse ratio, quotiens licebit; sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collibus, silvis, asperitate alia prohibebitur;

mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis; nunc acie directa nunc cuneis, Nunc auxiliis nunc legione pugnabitur, nonnunquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit.

ita prooemium necessarium an supervacuum, breve an longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando averso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an divisa, recta an ordine permutato, causae docebunt. itemque de quaestionum ordine,

v1-3 p.292
cum in eadem controversia aliud alii parti prius quaeri frequenter expediat.

neque enim rogationibus plebisve scitis sancta sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitavit.

non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem; verum, si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur.