Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

per parietem exibimus. late fusum opus est et multiplex et prope cotidie novum, et de quo nunquam dicta erunt omnia. quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari, adiici, detrahi melius videbitur, dicere experiar.

rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominaverunt. quos equidem non fraudaverim debita laude, quod copiam Romani sermonis augere temptarint. sed non omnia

v1-3 p.298
nos ducentes ex Graeco sequuntur sicut ne illos quidem, quotiens utique suis verbis signare nostra voluerunt.

et haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti essentia atque queentia, sed ne propria quidem; nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix; illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia, nec dubie apud Graecos quoque duplicem intellectum habet.