Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

alius percontanti, Theodoreus an Apollodoreus esset? ego , inquit, parmularius sum. nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiae suae elabi. porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamaverunt, plurimos habent similes negligentiae suae, paucissimos naturae.

igitur impetu dicere se et viribus uti gloriantur; neque enim opus esse probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quaeque a periculo petatur.

quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus saepe diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant.

nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et

v1-3 p.282
ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt.

qui plurimum videntur habere rationis, non in causas tamen laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non corpori prospiciunt sed abrupta quaedam, ut forte ad manum venere, iaculantur.