Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
totum autem declamandi opus qui diversum omni modo a forensibus causis existimant, ii profecto ne rationem quidem, qua ista exercitatio inventa sit, pervident.
nam si foro non praeparat, aut scenicae ostentationi aut furiosae vociferationi simillimum est. quid enim attinet iudicem praeparare, qui nullus est; narrare, quod omnes sciant falsum; probationes adhibere causae, de qua nemo sit pronuntiaturus? et haec quidem otiosa tantum; adfici vero et ira vel luctu permovere, cuius est ludibrii, nisi quibusdam pugnae simulacris ad
v1-3 p.276
verum discrimen aciemque iustam consuescimus?