Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et grammatice (quam in Latinum transferentes litteraturam vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta; nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit;
et rhetorice, cui nomen vis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem, quae, dum opere cedit,
iam paene possessione depulsa est. neque infitiabor, aliquem ex his, qui grammaticen profiteantur, eo usque scientiae progredi posse, ut ad haec quoque tradenda sufficiat; sed cum id aget, rhetoris officio fungetur non suo.
nos porro quaerimus, quando iis, quae rhetorice praecipit, percipiendis puer maturus esse videatur. in quo quidem non id est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit.