Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

dabuntur et illis tum quoque tempora sua, neque erit verendum, ne binis praeceptoribus oneretur puer. non enim crescet sed dividetur, qui sub uno miscebatur, labor, et erit sui quisque operis magister utilior; quod adhuc obtinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri videtur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.

ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer, ut, quae prima esse praecepta rhetorum diximus, mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit;