Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent. sed illa dissimulari, quae tum erat, potuit; nondum enim tantum dicendi lumen accesserat, ut etiam per obstantia erumperet. quare artes quidem et consilia lateant et quidquid, si deprehenditur, perit. hactenus eloquentia secretum habet.

verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent. sed vel propter hoc ipsum ostendenda non sunt quod apparent; aut si unum sit ex duobus eligendum, causa potius laudetur quam patronus. finem tamen hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse. illud certum erit neminem peius

v10-12 p.440
agere quam qui displicente causa placet; necesse est enim extra causam sit quod placet.