Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae sint in agendo servanda, toto fere opere exsecuti sumus; pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis [*]( agentis, Obrecht: agendis, B. ) continentur, attingam. ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat.

nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;