Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ne illas quidem tulerim delicias eorum, qui doceri amicos suos iubent, quanquam minus mali est, si illi saltem recte discant recteque doceant. sed quis discet tam bene quam patronus? quomodo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres impendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint?

pessimae vero consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut litigator qui confugit ad patronum, quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere advocatorum, qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id quod est in agendo difficillimum. nam qui iudicare, quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum, mutandum, fingendum etiam sit, potest, cur non sit orator, quando,

v10-12 p.430
quod difficilius est, oratorem facit?