Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam ut medicis non apparentia modo vitia curanda sunt sed etiam invenienda quae latent, saepe ipsis ea, qui sanandi sunt, occulentibus, ita advocatus plura quam ostenduntur aspiciat. nam cum satis in audiendo patientiae impenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eiusmodi disceptatione natura. interrogandus quam infestissime ac premendus.
nam dum omnia quaerimus, aliquando ad verum, ubi minime exspectavimus, pervenimus. in summa optimus est in discendo patronus incredulus. promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quaedam non negaturum.
ideoque opus est intueri omne litis instrumentum; quod videre non est satis, perlegendum erit. nam frequentissime aut non sunt omnino, quae promittebantur, aut minus continent aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt aut nimia sunt et fidem hoc ipso
denique linum ruptum aut turbatam ceram [*]( turhatam ceram, Salmasius: turbata cetera, B ) aut sine agnitore signa frequenter invenies; quae, nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent. multa etiam, quae litigator nihil ad causam pertinere crediderit, patronus eruet, modo per omnes, quos tradidimus, argumentorum locos eat.