Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

summovendum vero est utrumque ambitus genus vel potentibus contra humiles venditandi operam suam vel illud etiam iactantius minores utique contra dignitatem attollendi. non enim fortuna causas vel iustas vel improbas facit. neque vero pudor obstet, quo minus susceptam, cum melior videretur, litem cognita inter discendum iniquitate dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.

nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem. neque est dignus opera patroni, qui non utitur consilio, et certe non convenit ei, quem oratorem esse volumus, iniusta tueri scientem. nam si ex illis, quas supra diximus, causis falsum tuebitur, erit tamen honestum quod ipse faciet.