Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
neque enim video, quae iustior acquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis, de quibus optime meruerint, quique, si nihil invicem praestent, indigni fuerint defensione. quod quidem non iustum modo, sed necessarium etiam est, cum haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi recidant.
sed tum quoque tenendus est modus, ac plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque. paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus;
nihil ergo acquirere volet orator ultra quam satis erit; ac ne pauper quidem tanquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur, cum sciat se tanto plus praestitisse. non enim, quia venire hoc beneficium non oportet, oportet [*](second oportet added by Buttmann. ) perire. denique ut gratus sit ad eum magis pertinet qui debet.
proxima discendae causae ratio, quod est orationis fundamentum. neque enim quisquam ingenio tam tenui reperietur, qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum certe iudicem non sufficiat.