Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque enim video, quae iustior acquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis, de quibus optime meruerint, quique, si nihil invicem praestent, indigni fuerint defensione. quod quidem non iustum modo, sed necessarium etiam est, cum haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi recidant.

sed tum quoque tenendus est modus, ac plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque. paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus;

v10-12 p.426
quodsi sit futurus, malo tamen ille peccet.