Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

itaque eum nec inutilem, si ad horam forte constiterit, neque in testationibus faciendis esse imperitum velim. quis enim potius praeparabit ea quae, cum aget, esse in causa velit? nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem; prius est enim certe parare bella quam gerere.

atqui simillimus huic sit advocatus, si plura, quae ad vincendum valent, aliis reliquerit, cum praesertim

v10-12 p.404
hoc, quod est maxime necessarium, nec tam sit arduum, quam procul intuentibus fortasse videatur. namque omne ius, quod est certum, aut scripto aut moribus constat; dubium aequitatis regula examinandum est.