Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet. neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem hortetur. Pyrrhon quidem quas in hoc opere habere partes potest? cui iudices esse, apud quos verba faciat, et reum, pro quo loquatur, et senatum, in
Academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat. adiiciunt loco probationis, quod ea praestantissimos in eloquentia viros ediderit. Peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant; nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum. Stoici , sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.