Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit res publica; si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum. an haec non frequenter tractabit orator? iam de auguriis, responsis, religione denique omni, de quibus maxima saepe in senatu consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si

v10-12 p.394
quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem? quae denique intelligi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis?

haec si ratione manifesta non essent, exemplis tamen crederemus. siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos monumenta venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.

nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est; neque se tanta in eo unquam fudisset [*]( fudisset, Badius: fuisset, MSS. ) ubertas, si ingenium suum consaepto fori, non ipsius rerum naturae finibus terminasset. verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit, quanquam ea non inter multas potest esse contentio.

nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet. neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem hortetur. Pyrrhon quidem quas in hoc opere habere partes potest? cui iudices esse, apud quos verba faciat, et reum, pro quo loquatur, et senatum, in

v10-12 p.396
quo sit dicenda sententia, non liquebit.

Academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat. adiiciunt loco probationis, quod ea praestantissimos in eloquentia viros ediderit. Peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant; nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum. Stoici , sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.