Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nisi forte accedemus iis, qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant; scilicet ut ea quidem, quae manu fiunt, atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini, quo ad deos immortales propius accederet, datum est, obviam et illaboratam, tantum quia nati simus, habeamus. abstinens erit qui id ipsum, quid sit abstinentia, ignoret?

et fortis qui metus doloris, mortis, superstitionis nulla ratione purgaverit? et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges, quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, nunquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud parvum [*]( parvum, Spalding : parum, B. ) putant, quibus tam facile videtur!