Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit,
efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab ilia cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis mobilia campo deprehenduntur.
iam quidem pars illa moralis, quae dicitur Ethice, certe tota oratori est accommodata. nam in tanta