Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum oratorem, Domitium Afrum valde senem, cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo, quem principem fuisse quondam fori non erat dubium, alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent; quae occasio fuit de [*]( de added by Halm. ) illo dicendi, malle eum deficere quam desinere.