Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

verum ut transeundi spes non sit, magna tamen est dignitas subsequendi. an Pollio et Messala, qui iam Cicerone arcem tenente eloquentiae agere coeperunt, parum ad vita dignitatis habuerunt, parum ad posteros gloriae tradiderunt? alioqui pessime de rebus humanis perductae ad summum artes mererentur, si, quod optimum, idem ultimum [*]( idem ultimum, added by Buttmann. ) fuisset.

adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus ac, si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi perfectae par est. neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere, non aliunde maiores opes, honores, amicitias, laudem praesentem, futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset, ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum, qui a se non virtutes sed voluptatem, quae fit ex virtutibus, peti dicunt.

ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus ad summum aut certe multos infra nos videbimus.

v10-12 p.514

haec erant, Marcelle Victori, quibus praecepta dicendi pro virili parte adiuvari posse per nos videbantur, quorum cognitio studiosis iuvenibus si non magnam utilitatem adferet, at certe, quod magis petimus, bonam voluntatem.