Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nec vero si geometrae et musici [*]( et musici, added by Halm ( erasure ad G ). ) et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, ad singulis artibus consumpserunt, sequitur ut plures quasdam vitas ad plura discenda desideremus. neque enim illi didicerunt haec usque ad senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot annos non ad percipiendo exhauserunt, sed ad praecipiendo. [*]( sed ad praecipiendo, Halm : p** p***do G. )
ceterum , ut de Homero taceam, ad quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia
quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? quot sacculis Aristoteles didicit, ut non solum, quae ad philosophos atque oratores pertinent, scientia complecteretur, sed animalium satorumque naturas omnes perquireret? illis haec invenienda fuerunt, nobis cognoscenda sunt. tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.