Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec vero si geometrae et musici [*]( et musici, added by Halm ( erasure ad G ). ) et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, ad singulis artibus consumpserunt, sequitur ut plures quasdam vitas ad plura discenda desideremus. neque enim illi didicerunt haec usque ad senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot annos non ad percipiendo exhauserunt, sed ad praecipiendo. [*]( sed ad praecipiendo, Halm : p** p***do G. )

ceterum , ut de Homero taceam, ad quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia

v10-12 p.508
vestigia reperiuntur, (ut Eleum Hippiam transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque, quae omni manu sua fecerat, ad usu habuit, atque ita se praeparavit, ne cuius alterius opere egeret,) illusisse tot malis, quot [*]( tot malis quot, Bonnell: tot,****s quod, G. ) summa senectus habet, uniuersae Graeciae credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque vellet iubebat.