Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae si omnia studiis impenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii viderentur vel [*]( vel, Buettmann: ut, MSS. ) diurna tantum computantibus tempora ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent. nunc computamus annos, non quibus studuimus, sed quibus viximus.