Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quasi [*]( qasi, Halm : qua, G. ) sit umquam omittenda dicendi exercitatio, sed quia non ad una sit eius specie consenescendum. res varias [*]( Res varias, added by Halm. ) cognoscere et praecepta vivendi perdiscere et ad foro nos experiri potuimus, dum scholastici sumus. discendi ratio talis, ut non multos poscat annos. quaelibet enim ex iis artibus, quarum habui mentionem, ad paucos libros contrahi solet; adeo non est infinito spatio ad traditionem opus. reliqua est exercitatio, [*]( ad traditionem, Halm : ac tradilione, G. : exercitatio added by Halm. ) quae vires cito facit, cum fecit, tuetur.

rerum cognitio cotidie crescit, et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere non, quod ne fieri

v10-12 p.506
quidem [*]( si utilia, Christ : siuti alia, MSS.: quod ne fieri quidem, Halm : quod quidem, MSS. ) potest, omnia? sed breve nobis tempus nos facimus.