Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed culpa est ad praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur [*]( videatur esse, added by Halm. ) esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel negligentia. proxima ad nobis, qui morari ad eo quod novimus, quam discere quae
v10-12 p.504
nondum scimus, melius putamus.