Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

medius hic modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed uirentibus utrinque ripis [*]( ripis inumbratus, Meyer: sipisim umbratus and the like, MSS. ) inumbratus.

at ille, qui saxa devolvat et pontem indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret cogetque ire, qua rapiet. hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque ut Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu alloquetur.

hic et amplificationibus extollet orationem, et in superlationem quoque erigetur. quae Charybdis tam vorax? et Oceanus medius fidius ipse. nota sunt enim iam studiosis haec lumina. hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet: vos enim Albani tumuli atque luci; vos, inquam, Albanorum obrutae arae,

v10-12 p.486
sacrorum popli Romani sociae et aequales. hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos [*]( hoc dicente iudex deos apellabit et flebit., Madrig: hoc dicente iudet appellavit et flevit, G. ) appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.

quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum?