Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quo different igitur? quodsi mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo, sed etiam eius, qui est strictior multo, Demosthenis. neque enim
cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt; eaque et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus, ut doceamus quomodo dici oporteat.
an Demosthenes male sic egisset, ut scripsit, aut Cicero? aut eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus? melius egerunt igitur an peius? nam si peius, sic potius oportuit dici, ut scripserunt; si melius, sic potius oportuit scribi, ut dixerunt.
quid ergo? semper sic aget orator, ut scribet? si licebit, semper. si vero quando [*]( Si vero quando, Wölffin: steterunt qua, G. ) impediant brevitate tempora a iudice data, multum ex eo, quod oportuit [*]( oportuit, Christ : potiit, MSS. ) dici, recidetur; editio habebit omnia. quae tamen [*]( quae tamen, Halm : quaedam, G. ) secundum naturam iudicantium