Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quin illi subtiles (ut sibimet ac multis persuaserunt) magistri παράδειγμα dicendo, ἐνθύμημα scribendo esse aptius tradiderunt. mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae. itaque nullas non, ut opinor, debet habere virtutes, [*](second virtutes added by Buttmann. ) virtutes dico, non vitia. nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint, scio.